| Spiritum esse qui moueat et plurimis et | 6.12.1.1 |
| maximis auctoribus placet. Archelaus, <physicus, | |
| ut est captus> antiquitatis, diligens ait ita. Venti | |
| in concaua terrarum deferuntur; deinde, ubi iam | |
| omnia spatia plena sunt et in quantum aer potuit | 5 |
| densatus est, is qui superuenit spiritus priorem premit | |
| et elidit ac frequentibus plagis primo cogit, deinde | |
| proturbat. | |
| Tum ille quaerens locum omnes angus- | 2.1 |
| tias dimouet et claustra sua conatur effringere; | |
| sic euenit ut terrae, spiritu luctante et fugam quae- | |
| rente, moueantur. Itaque, cum terrae motus futurus | |
| est, praecedit aeris tranquillitas et quies, uidelicet | 5 |
| quia uis spiritus quae concitare uentos solet in | |
| infern<a> sede retinetur. Nunc quoque, cum hic motus | |
| in Campania fuit, quamuis hiberno tempore et | |
| inquieto, per superiores dies caelo aer stetit. | |
| —Quid | 3.1 |
| ergo? Numquam flante uento terra concussa est?— | |
| Admodum raro. Duo simul flauere uenti; fieri | |
| tamen et potest et solet. Quod si recepimus et constat | |
| duos uentos rem simul gerere, quid<ni> accidere possit | 5 |
| ut alter superiorem aera agitet, alter infernum? |