| In hac sententia licet ponas Aristotelem | 6.13.1.1 |
| et discipulum eius Theophrastum, non, ut Graecis | |
| uisum est, diuini, tamen et dulcis eloquii uirum et | |
| nitidi sine labore. Quid utrique placeat exponam. | |
| Semper aliqua euaporatio est e terra, quae modo | 5 |
| arida est, modo umido mixta; haec ab infimo edita | |
| et in quantum potuit elata, cum ulteriorem locum | |
| in quem exeat non habet, retro fertur atque in se | |
| reuoluitur; deinde rixa spiritus reciprocantis iactat | |
| obstantia et, siue interclusus siue per angusta enisus | 10 |
| est, motum ac tumultum ciet. | |
| Straton ex eadem schola est, qui hanc partem | 2.1 |
| philosophiae maxime coluit et rerum naturae inqui- | |
| sitor fuit. Huius tale decretum est. Frigidum et | |
| calidum semper in contraria abeunt, una esse non | |
| possunt; eo frigidum confluit unde uis calid<i> dis- | 5 |
| cessit, et inuicem ibi calidum est unde frigus expulsum | |
| est. Hoc quod dico uerum esse <et> utrumque in contra- | |
| rium agi ex hoc tibi appareat. | |
| Hiberno tempore, | 3.1 |
| cum supra terram frigus est, calent putei nec minus | |
| specus atque omnes sub terra recessus, quia illo se | |
| calor contulit superiora possidenti frigori cedens. | |
| Qui, cum in inferiora peruenit et eo se quantum pote- | 5 |
| rat ingessit, quo densior, hoc ualidior est. Hic ali<i> | |
| <spiritui> superuenit. Cui necessario congregatus | |
| ille iam et in angulum pressus loco cedit. | |
| Idem | 4.1 |
| contrario euenit, cum uis maior frigidi illata in | |
| cauernis est: quicquid illic calidi latet, frigori cedens | |
| abit in angustum et magno impetu agitur, quia non | |
| patitur utriusque natura concordiam nec in uno | 5 |
| moram. Fugiens ergo et omni modo cupiens excedere | |
| proxima quaeque remolitur ac iactat. | |
| Ideoque | 5.1 |
| antequam terra moueatur, solet mugitus audiri, | |
| uentis in abdito tumultuantibus. Nec enim aliter | |
| posset, ut ait noster Vergilius, | |
| Sub pedibus mugire solum et iuga celsa moueri. | 5 |
| nisi hoc esset uentorum opus. | |
| Vices deinde huius | 6.1 |
| pugnae sunt <eae>dem: fit calidi congregatio ac rursus | |
| eruptio; tunc frigida compescuntur et succedunt, | |
| mox futura potentiora. Dum ergo alterna uis cursat | |
| et ultro citroque spiritus commeat, terra concutitur. | 5 |