| Sunt qui existiment spiritu quidem et | 6.14.1.1 |
| nulla alia ratione tremere terram, sed ex alia causa | |
| quam Aristoteli placuit. Quid sit quod ab his dicatur | |
| audi. Corpus nostrum et sanguine irrigatur et spiritu, | |
| qui per sua itinera decurrit. Habemus autem quae- | 5 |
| dam angustiora receptacula animae per quae nihil | |
| amplius quam meat, quaedam patentiora in quibus | |
| colligitur et unde diuiditur in partes. Sic hoc totum | |
| terrarum omnium corpus et aquis, quae uicem san- | |
| guinis tenent, et uentis, quos nihil aliud quis quam | 10 |
| animam uocauerit, peruium est. Haec duo aliubi | |
| currunt, aliubi consistunt. | |
| Sed, quemadmodum in | 2.1 |
| corpore nostro, dum bona ualetudo est, uenarum | |
| quoque imperturbata mobilitas modum seruat; | |
| ubi aliquid aduersi est, micat crebrius et suspiria | |
| atque anhelitus laborantis ac fessi signa sunt,—ita | 5 |
| terrae quoque, dum illis positio naturalis est, in- | |
| concussae manent; cum aliquid peccatur, tunc uelut | |
| aegri corporis motus est, spiritu illo qui modestius | |
| perfluebat icto uehementius et quassante uenas suas, | |
| nec ut illi paulo ante dicebant quibus animal placet | 10 |
| esse terram. Nisi hoc est, quemadmodum animal, | |
| totum uexationem sentiet; neque enim in nobis | |
| febris alias <aliis> partes moratius impellit, sed per | |
| omnes pari aequalitate discurrit. | |
| Vide ergo n<e> | 3.1 |
| quid intret in illam spiritus ex circumfuso aere. Qui, | |
| quamdiu habet exitum, sine iniuria labitur; si | |
| offendit aliquid et incidit quod uiam clauderet, tunc | |
| oneratur primo, infundente se a tergo aere, deinde | 5 |
| per aliquam rimam maligne fugit et hoc acrius fertur, | |
| quo angustius. Id sine pugna non potest fieri, nec | |
| pugna sine motu. | |
| At si ne rimam quidem per quam | 4.1 |
| efflueret inuenit, conglobatus illic furit et hoc atque | |
| illo circumagitur aliaque deicit, alia intercidit, cum | |
| tenuissimus idemque fortissimus et irrepat quamuis | |
| in obstructa et quicquid intrauit ui sua diducat ac | 5 |
| dissipet. Tunc terra iactatur; aut enim datura uento | |
| locum discedit, aut, cum dedit, in ipsam qua illum | |
| emisit cauernam fundamento spoliata considit. |