| Etiamnunc dicendum est quod plerisque | 6.16.1.1 |
| auctoribus placet et in quod fortasse fiet discessio. | |
| Non esse terram sine spiritu palam est, non tantum | |
| illo dico quo se tenet ac partes sui iungit, qui inest | |
| etiam saxis mortuisque corporibus, sed illo dico | 5 |
| uitali et uegeto et alente omnia. Hunc nisi haberet, | |
| quomodo tot arbustis spiritum infunderet non | |
| aliunde uiuentibus et tot satis? quemadmodum | |
| tam diuersas radices aliter atque aliter in se mersas | |
| foueret, quasdam summa receptas parte, quasdam | 10 |
| altius tractas, nisi multum haberet animae tam | |
| multa tam uaria generantis et haustu atque alimento | |
| sui educantis? | |
| Leuibus adhuc argumentis ago. | 2.1 |
| Totum hoc caelum, quod igneus aether, mundi | |
| summa pars, claudit, omnes hae stellae, quarum | |
| iniri non potest numerus, omnis hic caelestium | |
| coetus, ut alia praeteream, hic tam prope a nobis | 5 |
| agens cursum sol omni terrarum ambitu non semel | |
| maior, alimentum ex terreno trahunt et inter se | |
| partiuntur nec ullo alio scilicet quam halitu terrarum | |
| sustinentur; hoc illis alimentum, hic pastus est. | |
| Non posset autem tam multa tantoque se ipsa | 3.1 |
| maiora nutrire, nisi plena esset animae, quam per | |
| diem ac noctem ab omnibus partibus sui fundit. | |
| Fieri enim non potest ut non multum illi supersit | |
| ex qua tantum petitur ac sumitur. Et ad tempus | 5 |
| quidem quod exeat nascitur,—nec enim esset | |
| perennis illi copia suffecturi in tot caelestia spiritus, | |
| nisi inuicem ista <re>currerent et in aliud alia solue- | |
| rentur,—sed tamen necesse est abundet ac plena | |
| sit et ex condito proferat. | 10 |
| Non est ergo dubium | 4.1 |
| quin multum spiritus intus lateat et caeca sub terra | |
| spatia aer latus obtineat. Quod si uerum est, necesse | |
| est id saepe moueatur quod re mobilissima plenum | |
| est; numquid enim dubium esse cuiquam potest | 5 |
| quin nihil sit tam inquietum quam aer, tam uersa- | |
| bile et agitatione gaudens? |