| Sequitur ergo ut naturam suam exerceat | 6.17.1.1 |
| et quod semper moueri uult aliquando et alia moueat. | |
| Id quando fit? Quando illi cursus interdictus est. | |
| Nam, quamdiu non impeditur, it placide; cum | |
| offenditur et retinetur, insanit et moras suas | 5 |
| abripit, non aliter quam ille 'pontem indignatus | |
| Araxes'. | |
| Quamdiu illi facilis et liber est alueus, | 2.1 |
| primas quasque aquas explicat; ubi saxa manu uel | |
| casu illata repressere uenientem, tunc impetum | |
| mora quaerit et, quo plura opposita sunt, plus inuenit | |
| uirium. Omnis enim illa unda quae a tergo super- | 5 |
| uenit et in se crescit, cum onus suum sustinere non | |
| potuit, uim ruina parat et prona cum ipsis quae | |
| obiacebant fugit. Idem spiritu fit, qui, quo ualentior | |
| agiliorque est, citius eripitur et uehementius saeptum | |
| omne disturbat; ex quo motus fit, scilicet eius partis | 10 |
| sub qua pugnatum est. | |
| Quod dicitur uerum esse | 3.1 |
| et illo probatur. Saepe, cum terrae motus fuit, si | |
| modo pars eius aliqua disrupta est, inde uentus per | |
| multos dies fluxit, ut traditur factum eo motu quo | |
| Chalcis laborauit; quod apud Asclepiodotum in- | 5 |
| uenies, auditorem Posidonii, in his ipsis quaestionum | |
| naturalium causis. Inuenies et apud alios auctores | |
| hiasse uno loco terram et inde non exiguo tempore | |
| spirasse uentum, qui scilicet illud iter ipse sibi fecerat | |
| per quod ferebatur. | 10 |