| Maxima ergo causa est propter quam | 6.18.1.1 |
| terra moueatur spiritus natura citus et locum e loco | |
| mutans. Hic, quamdiu non impellitur et in uacanti | |
| spatio latet, iacet innoxius nec circumiectis molestus | |
| est; | 5 |
| ubi illum extrinsecus superueniens causa solli- | 2.1 |
| citat compellitque et in artum agit, si licet adhuc, | |
| cedit tantum et uagatur; ubi erepta discedendi | |
| facultas est et undique obsistitur, tunc | |
| magno cum murmure montis | 5 |
| Circum claustra | |
| fremit, quae diu pulsata conuellit ac iactat eo acrior | |
| quo cum mora ualentiore luctatus est. | |
| Deinde, cum | 3.1 |
| circa perlustrauit omne quo tenebatur nec potuit | |
| euadere, inde, quo maxime impactus est, resilit | |
| et aut per occulta diuiditur ipso terrae motu raritate | |
| facta, aut per nouum uulnus emicuit; ita eius non | 5 |
| potest uis tanta cohiberi nec uentum tenet ulla | |
| compages. Soluit enim quodcumque uinculum et | |
| onus omne fert secum infususque per minima laxa- | |
| mentum <sibi parat> et indomita naturae potentia | |
| liberat <se>, utique cum concitatus sibi ius suum | 10 |
| uindicat. | |
| Spiritus uero inuicta res est; nihil erit quod | 4.1 |
| Luctantes uentos tempestatesque sonoras | |
| Imperio premat ac uinclis et carcere frenet. | |
| Sine dubio poetae hunc uoluerunt uideri carcerem | 5.1 |
| in quo sub terra clausi laterent; sed hoc non intel- | |
| lexerunt nec id quod clausum est esse adhuc uentum, | |
| nec id quod uentus est posse iam claudi. Nam quod | |
| in clauso est quiescit et aeris statio est; omnis in | 5 |
| fuga uentus est. | |
| Etiamnunc et illud accedit his | 6.1 |
| argumentis per quod appareat motum effici spiritu, | |
| quod corpora quoque nostra non aliter tremunt | |
| quam si spiritum aliqua causa perturbat, cum timore | |
| contractus est, cum senectute languescit et uenis | 5 |
| torpentibus marcet, cum frigore inhibetur aut sub | |
| accessionem cursu suo deicitur. | |
| Nam, quamdiu | 7.1 |
| sine iniuria perfluit et ex more procedit, nullus est | |
| tremor corpori; cum aliquid occurrit quod inhibeat | |
| eius officium, tunc parum potens in perferendis | |
| his quae suo uigore tendebat, deficiens concutit | 5 |
| quicquid integer tulerat. |