| Metrodorum Chium, quia necesse est, audia- | 6.19.1.1 |
| mus quod uult sententiae loco dicentem. Non enim | |
| permitto mihi ne eas quidem opiniones praeterire | |
| quas improbo, cum satius sit omnium copiam fieri | |
| et quae improbamus damnare potius quam prae- | 5 |
| terire. | |
| Quid ergo dicit? Quomodo, cum in dolio | 2.1 |
| cantantis uox <uibrat>, illa per totum cum quadam | |
| discussione percurrit ac resonat et tam leuiter mota | |
| tamen circumit non sine tactu eius tumultuque quo | |
| inclusa est, sic speluncarum sub terra pendentium | 5 |
| uastitas habet aera suum, quem, simul alius superne | |
| incidens percussit, agitat, non aliter quam illa | |
| de quibus paulo ante rettuli inania indito clamore | |
| sonuerunt. |