| Veniamus nunc ad eos qui omnia ista quae | 6.20.1.1 |
| rettuli in causa esse dixerunt aut ex his plura. Demo- | |
| critus plura putat. Ait enim motum aliquando | |
| spiritu fieri, aliquando aqua, aliquando utroque, et | |
| id hoc modo prosequitur. Aliqua pars terrae concaua | 5 |
| est; in hanc aquae magna uis confluit. Ex hac est | |
| aliquid tenue et ceteris liquidius. Hoc, cum super- | |
| ueniente grauitate reiectum est, illiditur terris | |
| et illas mouet, nec enim fluctuari potest sine motu | |
| eius in quod impingitur. | 10 |
| Etiamnunc, quomodo de | 2.1 |
| spiritu dicebamus, de aqua quoque dicendum est. | |
| Vbi in unum locum congesta est et capere se desiit, | |
| aliquo incumbit et primo uiam pondere aperit, | |
| deinde impetu; nec enim exire nisi per deuexum | 5 |
| potest diu inclusa, nec in directum cadere moderate | |
| aut sine concussione eorum per quae uel in quae | |
| cadit. | |
| Si uero, cum iam rapi coepit, aliquo loco | 3.1 |
| substitit et illa uis fluminis in se reuoluta est, in | |
| continentem terram repellitur et illam, qua parte | |
| maxime pendet, exagitat. Praeterea aliquando made- | |
| facta tellus liquore penitus accepto altius sedit et | 5 |
| fundus ipse uitiatur; tunc ea pars premitur in quam | |
| maxime aquarum uergentium pondus inclinat. | |
| Spi- | 4.1 |
| ritus uero nonnumquam impellit undas et, si uehe- | |
| mentius institit, eam scilicet partem terrae mouet | |
| in quam coactas aquas intulit; nonnumquam in | |
| terrena itinera coniectus et exitum quaerens | 5 |
| mouet omnia. Terra autem penetrabilis uentis | |
| est et spiritus subtilior est quam ut possit excludi, | |
| uehementior quam ut sustineri concitatus ac rapidus. | |
| Omnes istas esse posse causas Epicurus ait | 5.1 |
| pluresque alias temptat et <illos> qui aliquid unum ex | |
| istis esse affirmauerunt corripit, cum sit arduum de | |
| his quae coniectura <as>sequenda sunt aliquid certi | |
| promittere. | 5 |
| Ergo, ut ait, potest terram mouere | 6.1 |
| aqua, si partes aliquas eluit et adrosit, quibus desiit | |
| posse extenuatis sustineri quod integris ferebatur. | |
| Potest terram mouere impressio spiritus; fortasse | |
| enim aer extrinsecus alio intrante aere agitatur, | 5 |
| fortasse aliqua parte subito decidente percutitur | |
| et inde motum capit. Fortasse aliqua pars terrae | |
| uelut columnis quibusdam ac pilis sustinetur, quibus | |
| uitiatis ac recedentibus tremit pondus impositum. | |
| Fortasse calida uis spiritus in ignem uersa et fulmini | 7.1 |
| similis cum magna strage obstantium fertur. Fortasse | |
| palustres et iacentes aquas aliquis flatus impellit | |
| et inde aut ictus terram quatit aut spiritus agitatio | |
| ipso motu crescens et se incitans ab imo in summa | 5 |
| usque perfertur. Nullam tamen illi placet causam | |
| motus esse maiorem quam spiritum. |