| Nobis quoque placet hunc spiritum esse | 6.21.1.1 |
| qui possit tanta conari, quo nihil est in rerum natura | |
| potentius, nihil acrius, sine quo ne illa quidem quae | |
| uehementissima sunt ualent. Ignem spiritus concitat. | |
| Aquae, si uentum detrahas, inertes sunt; tunc demum | 5 |
| impetum sumunt, cum illas agit flatus. Et potest | |
| dissipare magna terrarum spatia et nouos montes | |
| subiectus extollere et insulas non ante uisas in medio | |
| mari ponere. Theren et Therasiam et hanc nostrae | |
| aetatis insulam spectantibus nobis in Aegaeo | 10 |
| mari natam quis dubitat quin in lucem spiritus | |
| uexerit? | |
| Duo genera sunt, ut Posidonio placet, quibus | 2.1 |
| mouetur terra. Vtrique nomen est proprium. Altera | |
| succussio est, cum terra quatitur et sursum ac deorsum | |
| mouetur; altera inclinatio, qua in latera nutat alternis | |
| nauigii more. Ego et tertium illud existimo quod nos- | 5 |
| tro uocabulo signatum est. Non enim sine causa tre- | |
| morem terrae dixere maiores, qui utrique dissimilis | |
| est; nam nec succutiuntur tunc omnia nec inclinantur | |
| sed uibrantur, res minime in eiusmodi casu noxia. | |
| Sicut longe perniciosior est inclinatio concussione; | 10 |
| nam, nisi celeriter ex altera parte properabit motus | |
| qui inclinata restituat, ruina necessario sequitur. |