| Cum dissimiles hi motus inter se sint, | 6.22.1.1 |
| causae <quoque eorum> diuersae sunt. Prius ergo de | |
| motu quatiente dicamus. Si quando magna onera | |
| per uices uehiculorum plurium tracta sunt et rotae | |
| maiore nisu in salebras inciderunt, terram concuti | 5 |
| senties. | |
| Asclepiodotus tradit: cum petra e latere | 2.1 |
| montis abrupta cecidisset, aedificia uicina tremore | |
| collapsa sunt. Idem sub terris fieri potest ut ex his | |
| quae impendent rupibus aliqua resoluta magno | |
| pondere ac sono in subiacentem cauernam cadat, eo | 5 |
| uehementius quo aut plus ponderis uenit aut altius; | |
| et sic commouetur omne tectum cauatae uallis. | |
| Nec tantum pondere suo abscindi saxa credibile | 3.1 |
| est sed, cum flumina supra ferantur, assiduus umor | |
| commissuras lapidis extenuat et cotidie aliquid his | |
| ad quae religatus est aufert et illam, ut ita dicam, | |
| cutem qua continetur abradit. Deinde longa per | 5 |
| aeuum deminutio usque eo infirmat illa quae cotidie | |
| attriuit ut desinant esse oneri ferendo. | |
| Tunc | 4.1 |
| saxa uasti ponderis decidunt; tunc illa praecipi- | |
| tata rupes quicquid <mobilis> re<i> percussit non passura | |
| consistere, '<cum> sonitu uenit, et ruere omnia | |
| uisa repente', ut ait Vergilius noster. | 5 |