| Huius motus succutientis terras haec | 6.23.1.1 |
| erit causa; ad alteram transeo. Rara terrae natura | |
| est multumque habens uacui; per has raritates | |
| spiritus fertur, qui, ubi maior influxit nec emittitur, | |
| concutit terram. | 5 |
| Haec placet et aliis, ut paulo | 2.1 |
| ante rettuli, causa, si quid apud te profectura testium | |
| turba est. Hanc etiam Callisthenes probat, non | |
| contemptus uir; fuit enim illi nobile ingenium et | |
| furibundi regis impatiens. Hic est Alexandri crimen | 5 |
| aeternum, quod nulla uirtus, nulla bellorum felicitas | |
| redimet. | |
| Nam quotiens quis dixerit: 'Occidit | 3.1 |
| Persarum multa milia', opponetur ei 'et Callis- | |
| thenen'; quotiens dictum erit: 'Occidit Darium, | |
| penes quem tum maximum regnum erat', oppo- | |
| netur ei 'et Callisthenen'; quotiens dictum erit: | 5 |
| 'Omnia Oceano tenus uicit, ipsum quoque tem- | |
| ptauit nouis classibus et imperium ex angulo Thraciae | |
| usque ad Orientis terminos protulit', dicetur: | |
| 'Sed Callisthenen occidit.' Omnia licet antiqua | |
| ducum regumque exempla transierit, ex his quae | 10 |
| fecit nihil tam magnum erit quam scelus. | |
| Hic | 4.1 |
| Callisthenes in libris quibus describit quemadmodum | |
| Helice Burisque mersae sint, quis illas casus in mare | |
| uel in illas mare immiserit, dicit id quod in priore | |
| parte dictum est. Spiritus intrat terram per occulta | 5 |
| foramina, quemadmodum ubique, ita et sub mari; | |
| deinde, cum obstructus ille est trames per quem | |
| descenderat, reditum autem illi a tergo resistens | |
| aqua abstulit, huc et illuc refertur et sibi ipse occur- | |
| rens terram labefactat. Ideo frequentissime mari | 10 |
| apposita uexantur et inde Neptuno haec assignata | |
| est maris mouendi potentia. Quisquis primas litte- | |
| ras didicit scit illum apud Homerum Ἐνοσίχθονα | |
| uocari. |