| Spiritum esse huius mali causam et ipse | 6.24.1.1 |
| consentio. De illo disputabo quomodo intret hic | |
| spiritus, utrum per tenuia foramina nec oculis | |
| comprehensibilia an per maiora ac patentiora, et | |
| utrum ab imo an etiam per summa terrarum. | 5 |
| Hoc | 2.1 |
| incredibile est. Nam in nostris quoque corporibus | |
| cutis spiritum respuit nec est illi introitus nisi per | |
| quae trahitur, nec consistere quidem a nobis receptus | |
| potest nisi in laxiore corporis parte; non enim inter | 5 |
| neruos pulpasue sed in uisceribus et patulo interioris | |
| partis recessu commoratur. | |
| Idem de terra suspicari | 3.1 |
| licet uel ex hoc quod motus non in summa terra | |
| circaue summam est sed subter et ab imo. Huius | |
| indicium est quod altitudinis profundae maria | |
| iactantur, motis scilicet his supra quae fusa sunt; | 5 |
| ergo uerisimile est terram ex alto moueri et illic | |
| spiritum in cauernis ingentibus concipi. | |
| 'Immo, | 4.1 |
| inquit, ceu, cum frigore inhorruimus, tremor sequitur, | |
| sic terras quoque spiritus extrinsecus accidens quas- | |
| sat.' Quod nullo modo potest fieri. Algere enim | |
| debet, ut idem illi accidat quod nobis, quos externa | 5 |
| causa in horrorem agit. Accidere autem terrae | |
| simile quiddam nostrae affectioni, sed non ex simili | |
| causa concesserim. Illam interior et altior iniuria | |
| debet impellere. | |
| Cuius rei argumentum uel | 5.1 |
| maximum hoc potest esse quod, cum uehementi | |
| motu adapertum ingenti ruina solum est, totas | |
| nonnumquam urbes et recipit hiatus ille et abs- | |
| condit. | 5 |
| Thucydides ait circa Peloponnesiaci belli | 6.1 |
| tempus Atalanten insulam aut totam aut certe | |
| maxima ex parte suppressam. Idem Sidone acci- | |
| disse Posidonio crede. Nec ad hoc testibus opus | |
| est; meminimus enim terris interno motu diuulsis | 5 |
| loca disiecta et campos interisse. Quod iam dicam | |
| quemadmodum existimem fieri. |