| Cum spiritus magna ui uacuum terrarum | 6.25.1.1 |
| locum penitus oppleuit coepitque rixari et de exitu | |
| cogitare, latera ipsa inter quae latet saepius percutit, | |
| supra quae urbes interdum sitae sunt. Haec nonnum- | |
| quam adeo concutiuntur ut aedificia superposita | 5 |
| procumbant, nonnumquam in tantum ut parietes | |
| quibus fertur omne tegimen caui decidant in illum | |
| subteruacantem locum totaeque urbes in immen- | |
| sam altitudinem uergant. | |
| Si uelis credere, aiunt | 2.1 |
| aliquando Ossam Olympo cohaesisse, deinde terra- | |
| rum motu recessisse et fissam unius magnitudinem | |
| montis in duas partes. Tunc eff<lux>isse Peneon, qui | |
| paludes quibus laborabat Thessalia siccauit, abductis | 5 |
| in se quae sine exitu stagnauerant aquis. Ladon | |
| flumen inter Elin et Megalenpolin medius est, quem | |
| terrarum motus effudit. | |
| Per haec quid probo? | 3.1 |
| In laxos specus,—quid enim aliud appellem loca | |
| uacua?—sub terras spiritum conuenire; quod nisi | |
| esset, magna terrarum spatia commouerentur et | |
| una multa titubarent. Nunc exiguae partes laborant | 5 |
| nec umquam per ducenta milia motus extenditur. | |
| Ecce hic, qui impleuit fabulis orbem, non transcendit | |
| Campaniam. | |
| Quid dicam, cum Chalcis tremuit, | 4.1 |
| Thebas stetisse? cum laborauit Aegi<um>, tam pro- | |
| pinquas illi Patras de motu audisse? Illa uasta | |
| concussio quae duas suppressit urbes, Helicen et | |
| Burin, circa Aegium constitit. Apparet ergo in tantum | 5 |
| spatium motum pertendere quantum illa sub terris | |
| uacantis loci inanitas pateat. |