| Poteram ad hoc probandum abuti | 6.26.1.1 |
| auctoritate magnorum uirorum qui Aegyptum num- | |
| quam tremuisse tradunt. Rationem autem huius | |
| rei hanc reddunt quod ex limo tota concreuerit. | |
| Tantum enim, si Homero fides est, aberat a conti- | 5 |
| nenti Pharos quantum nauis diurno cursu metiri | |
| plenis lata uelis potest. Sed continenti ammota est. | |
| Turbidus enim defluens Nilus multumque secum | |
| caeni trahens et id subinde apponens prioribus | |
| terris Aegypt<um> annuo incremento semper ultra | 10 |
| tulit. Inde pinguis et limosi soli est nec ulla interualla | |
| in se habet, sed creuit in solidum arescente limo | |
| Cuius pressa erat et sedens structura, cum partes | |
| glutinarentur; nec quicquam inane interuenire | |
| poterat, cum solido liquidum ac molle semper acce- | 15 |
| deret. | |
| Sed mouetur et Aegyptus et Delos, quam | 2.1 |
| Vergilius stare iussit: | |
| Immotamque coli dedit et contemnere uentos; | |
| hanc philosophi quoque, credula natio, dixerunt | |
| non moueri auctore Pindaro. Thucydides ait antea | 5 |
| quidem immotam fuisse sed circa Peloponnesiacum | |
| bellum tremuisse. | |
| Callisthenes et alio tempore ait | 3.1 |
| hoc accidisse: 'Inter multa, inquit, prodigia quibus | |
| denuntiata est duarum urbium, Helices et Buris, | |
| euersio, fuere maxime notabilia columna ignis | |
| immensi et Delos agitata.' Quam ideo stabilem uideri | 5 |
| uult, quia mari imposita sit habeatque concauas | |
| rupes et saxa peruia, quae dent deprehenso aeri | |
| reditum; ob hoc et insulas esse certioris soli urbesque | |
| eo tutiores quo propius ad mare accesserint. | |
| Falsa | 4.1 |
| haec esse Pompei et Herculaneum sensere. Adice | |
| nunc quod omnis ora maris obnoxia est motibus. | |
| Sic Paphos non semel corruit; sic nobilis et huic | |
| iam familiaris malo Nicopolis; Cyprum ambit | 5 |
| altum mare et agita<t>; Tyros et ipsa tam mouetur | |
| quam diluitur. Hae fere causae redduntur propter | |
| quas tremat terra. |