| Quaedam tamen propria in hoc Cam- | 6.27.1.1 |
| pano motu accidisse narrantur, quorum ratio red- | |
| denda est. | |
| <Diximus> sexcentarum ouium gregem exanimatum | |
| in Pompeiana regione. Non est quare hoc putes | 5 |
| ouibus illis timore accidisse. | |
| <Aiunt enim> solere | 2.1 |
| post magnos terrarum motus pestilentiam fieri, | |
| nec id mirum est. Multa enim mortifera in alto | |
| latent. Aer ipse, qui uel terrarum culpa uel pigritia | |
| et aeterna nocte torpescit, grauis haurientibus est, | 5 |
| uel corruptus internorum ignium uitio, cum e longo | |
| situ emissus est, purum hunc liquidumque maculat | |
| ac polluit insuetumque ducentibus spiritum affert | |
| noua genera morborum. | |
| Quid quod aquae quoque | 3.1 |
| inutiles pestilentesque in abdito latent, ut quas | |
| numquam usus exerceat, numquam aura liberior | |
| euerberet? crassae itaque et graui caligine sempi- | |
| ternaque tectae nihil nisi pestiferum in se et corpo- | 5 |
| ribus nostris contrarium habent. Aer quoque, qui | |
| mixtus est illis quique inter illas paludes iacet, cum | |
| emersit, late uitium suum spargit et haurientes | |
| necat. | |
| Facilius autem pecora sentiunt, in quae | 4.1 |
| primum pestilentia incurrere solet, quo auidiora sunt; | |
| aperto caelo plurimum utuntur et aquis, quarum | |
| maxima in pestilentia culpa est. Oues uero mollioris | |
| naturae, quo propiora terris ferunt capita, correptas | 5 |
| esse non miror, cum afflatus aeris diri circa ipsam | |
| humum exceperint. Nocuisset ille et hominibus, | |
| si maior exisset; sed illum sinceri aeris copia | |
| extinxit, antequam ut ab homine posset trahi sur- | |
| geret. | 10 |