| Multas autem terras habere mortifera | 6.28.1.1 |
| uel ex hoc intellege quod tot uenena nascuntur non | |
| manu sparsa sed sponte, solo scilicet habente ut | |
| boni ita mali semina. Quid quod pluribus Italiae | |
| locis per quaedam foramina pestilens exhalatur | 5 |
| uapor quem non homini ducere, non ferae tutum | |
| est? Aues quoque, si in illum inciderunt, antequam | |
| caelo meliore leniatur, in ipso uolatu cadunt liuent- | |
| que corpora et non aliter quam per uim elisae fauces | |
| tument. | 10 |
| Hic spiritus, quamdiu terra se continet, | 2.1 |
| tenui foramine fluens non plus potentiae habet | |
| quam ut despectantia et ultro sibi illata conficiat. | |
| Ubi per saecula condit<u>s tenebris ac tristitia loci | |
| creuit in uitium, ipsa ingrauescit mora, peior quo | 5 |
| segnior; cum exitum nactus est, aeternum illud | |
| umbrosi frigoris malum et infernam noctem uoluit | |
| ac regionis nostrae aera infuscat. Vincuntur enim | |
| meliora peioribus. | |
| Tunc etiam ille spiritus purior | 3.1 |
| transit in noxam; inde subitae continuaeque mortes | |
| et monstruosa genera morborum, ut ex nouis orta | |
| causis. Breuis autem aut longa clades est, prout uitia | |
| ualuere, nec prius pestilentia desinit quam spiritum | 5 |
| illum grauem exercuit laxitas caeli uentorumque | |
| iactatio. |