| Statuam diuisam non miror, cum dixerim | 6.30.1.1 |
| montes a montibus recessisse et ipsum disruptum | |
| esse ab imo solum. | |
| Haec loca ui quondam et uasta conuulsa ruina | |
| —Tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas— | 5 |
| Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus | |
| Una foret. Venit ingenti ui pontus et ingens | |
| Hesperium Siculo latus abscidit aruaque et urbes | |
| Aequore diductas angusto interluit aestu. | |
| Vides totas regiones a suis sedibus reuelli et | 2.1 |
| trans mare iacere quod in confinio fuerat; uides et | |
| urbium fieri gentiumque discidium, cum pars naturae | |
| concita est et aliquo mare, ignem, spiritum impegit. | |
| Quorum mira ut ex toto uis est; quamuis enim | 5 |
| parte saeuiat, mundi tamen uiribus saeuit. | |
| Sic | 3.1 |
| et Hispanias a contextu Africae mare eripuit, sic | |
| per hanc inundationem quam poetarum maximi | |
| celebrant ab Italia Sicilia reiecta est. Aliquanto | |
| autem plus impetus habent quae ex infimo ueniunt; | 5 |
| acriora enim sunt quibus nisus est per angusta. | |
| Quantas res hi terrarum tremores quamque mira | 4.1 |
| spectacula ediderint, satis dictum est; cur ergo | |
| aliquis ad hoc stupet quod aes unius statuae, ne | |
| solidum quidem sed concauum ac tenue, disruptum | |
| est, cum fortasse in illud se spiritus quaerens fugam | 5 |
| incluserit? Illud uero quis nescit? Diductis aedi- | |
| ficia angulis uidimus moueri iterumque componi. | |
| Quaedam uero parum aptata positu suo et a fabris | |
| neglegentius solutiusque composita terrae motus | |
| saepius agitata compegit. | 10 |
| Quod si totos parietes | 5.1 |
| et totas findit domos et latera magnarum turrium, | |
| quamuis solida sint, scindit et pilas operibus subditas | |
| dissipat, quid est quare quisquam dignum adnotari | |
| putet sectam esse aequaliter ab imo ad caput in | 5 |
| partes duas statuam? |