| Quare tamen per plures dies motus fuit? | 6.31.1.1 |
| Non desiit enim assidue tremere Campania, clemen- | |
| tius quidem, sed cum ingenti damno, quia quassa | |
| quatiebat, quibus ad cadendum male stantibus | |
| <opus> non erat impelli sed agitari. Nondum uide- | 5 |
| licet spiritus omnis exierat, sed adhuc, emissa sui | |
| parte maiore, oberrabat. Inter argumenta quibus | |
| probatur spiritu ista fieri non est quod dubites et | |
| hoc ponere: | |
| cum maximus editus tremor est, | 2.1 |
| quo in urbes terrasque saeuitum est, non potest | |
| par illi subsequi alius, sed post maximum lenes motus | |
| sunt, quia iam uehementius exitum uentis luctan- | |
| tibus fecit; reliquiae deinde residui spiritus non | 5 |
| idem possunt, nec illis pugna opus est, cum iam uiam | |
| inuenerint sequanturque ea qua prima uis ac maxima | |
| euasit. | |
| Hoc quoque dignum memoria iudico ab erudi- | 3.1 |
| tissimo et grauissimo uiro cognitum,—forte enim, | |
| cum hoc euenit, lauabatur;—uidisse se affirmat in | |
| balneo tessellas quibus solum erat stratum alteram | |
| ab altera separari itemque committi et aquam modo | 5 |
| recipi in commissuras pauimento recedente, modo | |
| compresso bullire et elidi. Eundem audiui narrantem | |
| uidisse se ma<c>erias mollius crebriusque tremere quam | |
| natura duri sinit. |