| Haec, Lucili, uirorum optime, quantum | 6.32.1.1 |
| ad ipsas causas; illa nunc quae ad confirmationem | |
| animorum pertinent. Quos magis refert nostra fortio- | |
| res fieri quam doctiores. Sed alterum sine altero non | |
| fit; non enim aliunde animo uenit robur quam a | 5 |
| bonis artibus, quam a contemplatione naturae. | |
| Quem enim non hic ipse casus aduersus omnes | 2.1 |
| firmauerit, erexerit? Quid est enim cur ego hominem | |
| aut feram, quid est cur sagittam aut lanceam tremam? | |
| Maiora me pericula expectant: fulminibus et terris | |
| et magnis naturae <appara>tibus petimur. | 5 |
| Ingenti | 3.1 |
| itaque animo mors prouocanda est, siue nos aequo | |
| uastoque impetu aggreditur, siue cotidiano et uulgari | |
| exitu. Nihil refert quam minax ueniat quantumque | |
| sit quod in nos trahat; quod a nobis petit minimum | 5 |
| est. Hoc senectus a nobis ablatura est, hoc auriculae | |
| dolor, hoc umoris in nobis corrupti abundantia, hoc | |
| cibus parum obsequens stomacho, hoc pes leuiter | |
| offensus. | |
| Pusilla res est hominis anima, sed ingens res | 4.1 |
| contemptus animae. Hanc qui contempsit securus | |
| uidebit maria turbari, etiamsi illa omnes excitaue- | |
| runt uenti, etiamsi aestus aliqua perturbatione | |
| mundi totum in terras uertet oceanum; securus | 5 |
| aspiciet fulminantis caeli trucem atque horridam | |
| faciem, frangatur licet caelum et ignes suos in exitium | |
| omnium, in primis suum misceat; securus aspiciet | |
| ruptis compagibus dehiscens solum, illa licet infe- | |
| rorum regna retegantur. Stabit super illam uora- | 10 |
| ginem intrepidus et fortasse quo debebit cadere | |
| desiliet. | |
| Quid ad me quam magna sint quibus | 5.1 |
| pereo? Ipsum perire non magnum est. Proinde, si | |
| uolumus esse felices, si nec hominum nec deorum | |
| nec rerum timore uersari, si despicere fortunam | |
| superuacua promittentem, leuia minitantem, si | 5 |
| uolumus tranquille degere et ipsis diis de felicitate | |
| controuersiam agere, anima in expedito est habenda. | |
| Siue illam insidiae, siue morbi petent, siue hostium | |
| gladii, siue insularum cadentium fragor, siue ipsarum | |
| ruina terrarum, siue uasta uis ignium urbes agrosque | 10 |
| pari clade complexa, qui uolet illam accipiat. | |
| Quid | 6.1 |
| aliud debeo quam exeuntem hortari et cum bonis | |
| ominibus emittere? 'Vade fortiter, uade feliciter! | |
| Nihil dubitaueris; redderis. Non de re, sed de | |
| tempore est quaestio; facis quod quandoque facien- | 5 |
| dum est. Nec rogaueris, nec timueris, nec te uelut | |
| in aliquod malum exituram tuleris retro; rerum | |
| natura te, quae genuit, expectat et locus melior ac | |
| tutior. | |
| Illic non tremunt terrae, nec inter se uenti | 7.1 |
| cum magno nubium fragore concurrunt, non incendia | |
| regiones urbesque uastant, non naufragiorum totas | |
| classes sorbentium metus est, non arma contrariis | |
| disposita uexillis et in mutuam perniciem multorum | 5 |
| milium par furor, non pestilentia et ardentes pro- | |
| miscue communes populis cadentibus rogi.' | |
| Istud leue est; qu<o>d timemus graue est. Potius | |
| semel incidat quam semper impendeat. | |
| Ego autem | 8.1 |
| perire timeam, cum terra ante me pereat, cum ista | |
| quatiantur quae quatiunt et in iniuriam nostram | |
| non sine sua ueniant? Helicen Burinque totas mare | |
| accepit; ego de uno corpusculo timeam? Supra | 5 |
| oppida duo nauigatur,—duo autem quae nouimus, | |
| quae in nostram notitiam memoria litteris seruata | |
| perduxit; quam multa alia aliis locis mersa sunt, | |
| quot populos aut terra, aut infra se mare inclusit!— | |
| ego recusem mei finem, cum sciam me sine fine non | 10 |
| esse? Immo, cum sciam omnia esse finita, ego ulti- | |
| mum suspirium timeam? | |
| Quantum potes itaque ipse te cohortare, Lucili, | 9.1 |
| contra metum mortis. Hic est qui nos humiles facit; | |
| hic est qui uitam ipsam cui parcit inquietat ac | |
| perdit; hic omnia ista dilatat, terrarum motus et | |
| fulmina. Quae omnia feres constanter, si cogitaueris | 5 |
| nihil interesse inter exiguum tempus et longum. | |
| Horae sunt quas perdimus. Puta dies esse, puta | 10.1 |
| menses, puta annos; perdimus illos nempe perituros. | |
| Quid, oro te, refert num perueniam ad illos? Fluit | |
| tempus et auidissimos sui deserit. Nec quod futurum | |
| est meum est, nec quod fuit; in puncto fugientis | 5 |
| temporis pendeo, et magni est modicum fuisse. | |
| Eleganter ille Laelius sapiens dicenti cuidam | 11.1 |
| 'Sexaginta annos habeo',—'hos, inquit, dicis | |
| sexaginta quos non habes.' Ne ex hoc quidem intel- | |
| legimus incomprehensibilis uitae condicionem et | |
| sortem temporis semper alieni quod annos nume- | 5 |
| ramus amissos. | |
| Hoc affigamus animo, hoc nobis | 12.1 |
| subinde dicamus: moriendum est. Quando? quid | |
| tua? Mors naturae lex est, mors tributum officiumque | |
| mortalium malorumque omnium remedium est. | |
| Optauit illam quisquis timet. Omnibus omissis, | 5 |
| hoc unum, Lucili, meditare, ne mortis nomen refor- | |
| mides; effice illam tibi cogitatione multa familiarem, | |
| ut, si ita tulerit, possis illi et obuiam exire. |