| [LIBER SEPTIMVS] | |
| LIBER QVARTVS | |
| DE COMETIS | |
| Nemo usque eo tardus et hebes et demissus in | 7.1.1.1 |
| terram est ut ad diuina non erigatur ac tota mente | |
| consurgat, utique ubi nouum aliquod e caelo mira- | |
| culum fulsit. Nam, quamdiu solita decurrunt, magni- | |
| tudinem rerum consuetudo subducit. Ita enim com- | 5 |
| positi sumus ut nos cotidiana, etiamsi admiratione | |
| digna sunt, transeant, contra minimarum quoque | |
| rerum, si insolitae prodierunt, spectaculum dulce | |
| fiat. | |
| Hic itaque coetus astrorum, quibus immensi | 2.1 |
| corporis pulchritudo distinguitur, populum non | |
| conuocat; at, cum aliquid ex more mutatum est, | |
| omnium uultus in caelo est. Sol spectatorem, nisi | |
| deficit, non habet. Nemo obseruat lunam nisi labo- | 5 |
| rantem; tunc urbes conclamant, tunc pro se quisque | |
| superstitione uana strepitat. | |
| Quanto illa maiora | 3.1 |
| sunt quod sol totidem, ut ita dicam, gradus quot dies | |
| habet et annum circuitu suo claudit, quod a solstitio | |
| ad minuendos dies uertitur, quod ab aequinoctio | |
| statim inclinat et dat noctibus spatium, quod sidera | 5 |
| abscondit, quod terras, cum tanto maior sit illis, | |
| non urit sed calorem suum intensionibus ac remissio- | |
| nibus temperando fouet, quod lunam numquam | |
| implet nisi aduersam sibi, nec obscurat <nisi obli- | |
| quam>? | 10 |
| Haec tamen non adnotamus, quamdiu | 4.1 |
| ordo seruatur. Si quid turbatum est aut praeter | |
| consuetudinem emicuit, spectamus interrogamus | |
| ostendimus; adeo naturale est magis noua quam | |
| magna mirari. | 5 |
| Idem in cometis fit: si rarus et insolitae figurae | 5.1 |
| ignis apparuit, nemo non scire quid sit cupit et, | |
| oblitus aliorum, de aduenticio quaerit, ignarus | |
| utrum debeat mirari an timere. Non enim desunt | |
| qui terreant, qui significationes eius graues praedicent. | 5 |
| Sciscitantur itaque et cognoscere uolunt prodigium | |
| sit an sidus. | |
| At mehercules non aliud quis aut | 6.1 |
| magnificentius quaesierit aut didicerit utilius quam | |
| de stellarum siderumque natura, utrum flamma | |
| contracta, quod et uisus noster affirmat et ipsum ab | |
| illis fluens lumen et calor inde descendens, an non | 5 |
| sint flammei orbes, sed solida quaedam terre- | |
| naque corpora, quae per igneos tractus labentia | |
| inde splendorem trahant caloremque, non de suo | |
| clara. | |
| In qua opinione magni fuerunt uiri, qui | 7.1 |
| sidera crediderunt ex duro concreta et ignem alie- | |
| num pascentia. Nam per se, inquiunt, flamma diffu- | |
| geret, nisi aliquid haberet quod teneret et a quo | |
| teneretur, conglobatamque nec stabili inditam | 5 |
| corpori profecto iam mundus turbine suo dissi- | |
| passet. |