| Ad haec inuestiganda proderit quaerere num | 7.2.1.1 |
| cometae condicionis eiusdem sint cuius superiora. | |
| Videntur enim cum illis quaedam habere communia: | |
| ortus et occasus, ipsam quoque, quamuis spargatur | |
| et longius exeat, faciem; aeque enim ignei splendi- | 5 |
| dique sunt. | |
| Itaque, si omnia terrena sidera sunt, | 2.1 |
| his quoque eadem sors erit; si uero nihil aliud sunt | |
| quam purus ignis manensque mensibus senis nec | |
| illos conuersio mundi soluit et uelocitas, illa quoque | |
| possunt et tenui constare materia nec ob hoc discuti | 5 |
| assiduo caeli circumactu. | |
| Illo quoque pertinebit | 3.1 |
| haec excussisse ut sciamus utrum mundus terra | |
| stante circumeat an mundo stante terra uertatur. | |
| Fuerunt enim qui dicerent nos esse quos rerum natura | |
| nescientes ferat, nec caeli motu fieri ortus et occasus, | 5 |
| nos ipsos oriri et occidere. Digna res contemplatione, | |
| ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam | |
| sortiti an uelocissimam sedem, circa nos deus omnia | |
| an nos agat. |