| Necessarium est autem ueteres ortus come- | 7.3.1.1 |
| tarum habere collectos; deprehendi enim propter | |
| raritatem eorum cursus adhuc non potest, nec explo- | |
| rari an uices seruent et illos ad suum diem certus | |
| ordo producat. Noua haec caelestium obseruatio | 5 |
| est et nuper in Graeciam inuecta. | |
| Democritus | 2.1 |
| quoque, subtilissimus antiquorum omnium, suspicari | |
| se ait plures stellas esse quae currant, sed nec nume- | |
| rum illarum posuit nec nomina, nondum compre- | |
| hensis quinque siderum cursibus. Eudoxus primus | 5 |
| ab Aegypto hos motus in Graeciam transtulit. Hic | |
| tamen de cometis nihil dicit; ex quo apparet ne | |
| apud Aegyptios quidem, quibus maior caeli cura | |
| fuit, hanc partem elaboratam. | |
| Conon postea, | 3.1 |
| diligens et ipse inquisitor, defectiones quidem solis | |
| seruatas ab Aegyptiis collegit, nullam autem | |
| mentionem fecit cometarum, non praetermissurus, | |
| si quid explorati apud illos comperisset. | 5 |