| Duo certe, qui apud Chaldaeos studuisse se | 7.4.1.1 |
| dicunt, Epigenes et Apollonius Myndius, peritis | |
| simus inspiciendorum natalium, inter se dissident. | |
| Hic enim ait cometas in numero stellarum errantium | |
| poni a Chaldaeis tenerique cursus eorum. Epigenes | 5 |
| contra ait Chaldaeos nihil de cometis habere com- | |
| prensi, sed uideri illos accendi turbine quodam | |
| aeris concitati et intorti. Primum ergo, si tibi uidetur, | |
| opiniones huius ponamus ac refellamus. | |
| Huic uidetur plurimum uirium habere ad omnes | 2.1 |
| sublimium motus stella Saturni. Haec, cum proxima | |
| signa Marti premit aut in lunae uiciniam transit | |
| aut in solis incidit radios, natura uentosa et frigida | |
| contrahit pluribus locis aera conglobatque; deinde, | 5 |
| si radios solis assumpsit, tonat fulguratque; si | |
| Martem quoque consentientem habet, fulminat. | |
| Praeterea, inquit, aliam materiam habent fulmina, | 3.1 |
| aliam fulgurationes. Aquarum enim et omnis umidi | |
| euaporatio splendores tantum caeli citra ictum | |
| minaces mouet; illa autem calidior sicciorque terra- | |
| rum exhalatio fulmina extundit. Trabes uero et | 5 |
| faces, quae nullo alio inter se quam magnitudine | |
| distant, hoc modo fiunt: | |
| cum umida terrenaque | 4.1 |
| in se globus aliquis aeris clausit, quem turbinem | |
| dicimus, quacumque fertur, praebet speciem ignis | |
| extenti, quae tam diu durat quam diu mansit aeris | |
| illa complexio umidi intra se terrenique multum | 5 |
| uehens. |