| Vt a proximis mendaciis incipiam, falsum | 7.5.1.1 |
| est faces et trabes exprimi turbine. Turbo enim | |
| circa terras concipitur ac fertur ideoque arbusta | |
| radicitus uellit et, quacumque incubuit, solum | |
| nudat, siluas interim et tecta corripiens, inferior | 5 |
| fere nubibus, utique numquam altior. At contra | |
| trabes editior caeli pars ostentat; itaque numquam | |
| nubibus obstiterunt. | |
| Praeterea turbo omni nube | 2.1 |
| uelocius rapitur et in orbem uertitur; super ista | |
| uelociter desinit et ipse se ui sua rumpit. Trabes | |
| autem non transcurrunt nec praeteruolant ut faces, | |
| sed commorantur et in eadem caeli parte collucent. | 5 |
| Charmander quoque, in eo libro quem de cometis | 3.1 |
| composuit, ait Anaxagorae uisum grande insoli- | |
| tumque caelo lumen magnitudine amplae trabis | |
| et id per multos dies fulsisse. Talem effigiem ignis | |
| longi fuisse Callisthenes tradit, antequam Burin et | 5 |
| Helicen mare absconderet. | |
| Aristoteles ait non | 4.1 |
| trabem illam sed cometen fuisse; ceterum ob nimium | |
| ardorem non apparuisse sparsum ignem sed, pro- | |
| cedente tempore, cum iam minus flagraret, redditam | |
| su<et>am cometis faciem. In quo igne multa quidem | 5 |
| fuerunt digna quae notarentur, nihil tamen magis | |
| quam quod, ut ille fulsit in caelo, statim supra Burin | |
| et Helicen mare fuit. | |
| Numquid ergo Aristoteles | 5.1 |
| non illam tantum sed omnes trabes cometas esse | |
| credebat hanc habentes differentiam quod his conti- | |
| nuus ignis est, ceteris sparsus? Trabes enim flammam | |
| aequalem habent nec ullo loco intermissam aut | 5 |
| languidam, in ultimis uero partibus coactam, qualem | |
| fuisse in illa de qua modo rettuli Callisthenes tradit. |