| Duo, inquit Epigenes, cometarum genera | 7.6.1.1 |
| sunt. Alii ardorem undique effundunt nec locum | |
| mutant; alii in unam partem ignem uagum in | |
| modum comae porrigunt et stellas praetermeant, | |
| quales duo aetate nostra uisi sunt. Illi priores criniti | 5 |
| undique et immoti humiles fere sunt et isdem causis | |
| quibus trabes facesque conflantur ex intemperie | |
| aeris turbidi multa secum arida umidaque terris | |
| exhalata uersantis. | |
| Potest enim spiritus per angusta | 2.1 |
| elisus accendere supra se positum aera plenum | |
| alimentis idoneis igni, deinde propellere <et> niti donec | |
| ex aliqua causa refluat rursus ac remittatur, deinde | |
| iterum proximo die ac sequentibus consurgere et | 5 |
| eundem locum inflammare. Videmus enim uentos | |
| per complures dies ad constitutum redire; pluuiae | |
| quoque et alia tempestatum genera ad praescriptum | |
| reuertuntur. | |
| Vt breuiter autem uoluntatem eius | 3.1 |
| exprimam, eadem fieri ratione hos cometas existimat | |
| qua fiunt ignes turbine eiecti; hoc unum interest | |
| quod illi turbines ex superiore parte in terras depri- | |
| muntur, hi de terra in superiora eluctantur. | 5 |