| Aduersus haec multa dicuntur. Primum, | 7.7.1.1 |
| si uentus in causa esset, numquam cometes sine | |
| uento appareret; nunc autem et quietissimo aere | |
| apparet. Deinde, si uento fieret, cum uento caderet; | |
| et, si uento inciperet, cresceret uento eoque esset | 5 |
| ardentior quo ille incitatior. His accedit illud quoque | |
| quod uentus multas aeris partes impellit, cometes | |
| uno loco apparet; et uentus in sublime non peruenit, | |
| cometae autem uisuntur supra quam ire uentis | |
| licet. | 10 |
| Transit deinde ad illos quos ait certiorem habere | 2.1 |
| stellarum speciem, qui et procedunt et signa prae- | |
| tereunt. Hos ait ex isdem causis fieri quibus illos | |
| quos dixit humiliores; hoc tamen interesse quod | |
| terrarum exhalationes multa secum arida ferentes | 5 |
| celsiorem petant partem et in editiora caeli aquilone | |
| pellantur. | |
| <At> si illos aquilo propelleret, ad meri- | 3.1 |
| diem semper agerentur, quo uentus hic nititur. Atqui | |
| uarie cucurrerunt, alii in ortum, alii in occasum, | |
| omnes in flexum; quod iter non daret uentus. | |
| Deinde, si aquilonis illos impetus a terris in altum | 5 |
| leuaret, aliis uentis non orirentur cometae. Atqui | |
| oriuntur. |