| Illam nunc rationem eius—utraque enim | 7.8.1.1 |
| utitur—refellamus. Quicquid umidi aridique terra | |
| efflauit, cum in unum coit, ipsa discordia corporum | |
| spiritum uersat in turbinem; tunc illa uis uenti | |
| circumeuntis, quicquid intra se comprehendit, cursu | 5 |
| suo accendit et leuat in altum ac tam diu manet | |
| splendor ignis expressi quamdiu alimenta suffi- | |
| ciunt; quibus desinentibus et ipse subsidit. | |
| Qui | 2.1 |
| hoc dicit, non notat qualis sit turbinum cursus et | |
| qualis cometarum. Illorum rapidus ac uiolentus et | |
| ipsis uentis citatior est, cometarum lenis et qui per | |
| diem noctemque quantum transierit abscondat. | 5 |
| Deinde turbinum motus uagus est et disiectus et, | |
| ut Salustii uerbis utar, uerticosus, cometarum autem | |
| compositus et destinatum iter carpens. | |
| Num quis | 3.1 |
| nostrum crederet lunam aut quinque sidera rapi | |
| uento aut turbine rotari? Non, ut puto. Quare? | |
| Quia non est illis perturbatus et impotens cursus. | |
| Ad cometas idem transferamus: non confuse nec | 5 |
| tumultuose eunt, ut aliquis credat illos causis turbu- | |
| lentis et inconstantibus pelli. | |
| Deinde, etiamsi | 4.1 |
| uertices isti comprehendere terrena umidaque et ex | |
| humili in altum exprimere possent, non tamen supra | |
| lunam efferrent; omnis illis usque in nubilum uis | |
| est. Cometas autem immixtos stellis uidemus per | 5 |
| superiora labentes. Ergo ueri simile non est in tantum | |
| spatium perseuerare turbinem, qui, quo maior est, | |
| maturius corrumpitur. |