| Vtrumlibet itaque eligat; aut leuis uis | 7.9.1.1 |
| <t>am alte peruenire non poterit, aut magna et con- | |
| citata citius ipsa se franget. | |
| Praeterea humiliores illi cometae ob hoc, ut putat, | |
| non exeunt altius quia plus terreni habent; grauitas | 5 |
| illos sua in proximo tenet. Atqui necesse est in his | |
| cometis diuturnioribus celsioribusque plenior materia | |
| sit; neque enim diutius apparerent, nisi maioribus | |
| nutrimentis sustinerentur. | |
| Dicebam modo non posse diu uerticem perma- | 2.1 |
| nere nec supra lunam aut usque in stellarum locum | |
| crescere. Nempe efficit turbinem plurium uentorum | |
| inter ipsos luctatio. Haec diu non potest esse. Nam | |
| cum uagus et incertus spiritus conuolutatus est, | 5 |
| nouissime uni uis omnium cedit. | |
| Nulla autem tem- | 3.1 |
| pestas magna perdurat. Procellae, quanto plus | |
| habent uirium, tanto minus temporis. Venti, cum | |
| ad summum uenerunt, remittuntur. Omni<s> uiolentia | |
| necesse est ipsa concitatione in exitum sui tendat. | 5 |
| Nemo itaque turbinem toto die uidit, ne hora quidem; | |
| mira uelocitas eius et mira breuitas est. Praeterea | |
| uiolentius celeriusque in terra circaque eam uoluitur; | |
| quo excelsior, eo solutior laxiorque est, et ob hoc | |
| diffunditur. | 10 |
| Adice nunc quod, etiamsi in summum | 4.1 |
| pertenderet, ubi sideribus iter est, utique ab eo | |
| motu qui uniuersum trahit solueretur. Quid enim est | |
| illa conuersione mundi citatius? Hac omnium uen- | |
| torum in unum congesta uis dissiparetur et terrae | 5 |
| solida fortisque compages, nedum particula aeris torti. |