| Praeterea manere in alto non potest ignis | 7.10.1.1 |
| turbine illatus, nisi ipse quoque permanet turbo. | |
| Quid porro tam incredibile est quam in turbine | |
| longior mora, utique ubi motus motu contrario uin- | |
| citur? Habet enim suam locus ille uertiginem, quae | 5 |
| rapit caelum | |
| Sideraque a<lta> trahit celerique uolumine torquet. | |
| Et ut des ei aliquam aduocationem, quod fieri | |
| nullo modo potest, quid de his cometis dicetur qui | |
| senis mensibus apparuerunt? | 10 |
| Deinde duo debent | 2.1 |
| esse motus eodem loco, alter ille diuinus et assiduus, | |
| suum sine intermissione peragens opus, alter nouus | |
| et recens et turbine illatus; necesse est ergo alter | |
| alteri impedimento sit. Atqui <quia> lunaris illa | 5 |
| orbita ceterorumque supra lunam meantium motus | |
| irreuocabilis est nec haesitat <us>quam nec resistit | |
| nec dat ullam nobis suspicionem obiectae sibi morae, | |
| fidem non habet turbinem, uiolentissimum et pertur- | |
| batissimum tempestatis genus, in medios siderum | 10 |
| ordines peruenire et inter disposita ac tranquilla | |
| uersari. | |
| Credamus ignem circumacto turbine accendi | 3.1 |
| et hunc expulsum in sublime praebere nobis opinio- | |
| nem speciemque sideris longi; puto, talis esse debet | |
| quale est id quod ignem efficit; turbinis autem | |
| rotunda facies est—in eodem enim uestigio uersatur | 5 |
| et columnae modo circumagentis se uoluitur—; | |
| ergo ignem quoque qui inclusus est similem esse | |
| illi oportet. Atqui longus est et disiectus minimeque | |
| similis in orbem coacto. |