| Epigenem relinquamus et aliorum opiniones | 7.11.1.1 |
| persequamur. Quas antequam exponere incipiam, | |
| illud imprimis praesumendum est cometas non in | |
| una parte caeli aspici nec in signifero tantum orbe | |
| sed tam in ortu quam in occasu, frequentissime tamen | 5 |
| circa septentrionem. | |
| Forma eis, <ut> <nomen>, est | 2.1 |
| una. Quamuis enim Graeci discrimina fecerint eorum | |
| quibus in morem barbae flamma dependet et eorum | |
| qui undique circa se uelut comam spargunt et eorum | |
| quibus fusus quidem est ignis sed in uerticem tendens, | 5 |
| tamen omnes isti eiusdem notae sunt cometaeque | |
| recte dicuntur. | |
| Quorum cum post longum tempus | 3.1 |
| appareant formae, inter se eos comparare difficile est. | |
| Illo ipso tempore quo apparent inter spectantes de | |
| habitu illorum non conuenit sed, prout cuique acrior | |
| acies aut hebetior est, ita ait aut lucidiorem esse aut | 5 |
| rubicundiorem et crines aut in interiora <r>eductos | |
| aut in latera demissos. Sed, siue sunt aliquae diffe- | |
| rentiae illorum siue non sunt, eadem fiant ratione | |
| necesse est cometae. Illud unum constare debet | |
| praeter solitum aspici nouam sideris faciem circa | 10 |
| se dissipatum ignem trahentis. |