| Quibusdam antiquorum haec placet ratio. | 7.12.1.1 |
| Cum ex stellis errantibus altera se alteri applicuit, | |
| confuso in unum duarum lumine facies longioris | |
| sideris redditur; nec hoc tunc tantum euenit, cum | |
| stella stellam attigit, sed etiam cum appropinquauit; | 5 |
| interuallum enim quod inter duas est illustratur | |
| ab utraque inflammaturque et longum ignem efficit. | |
| His illud respondebimus certum esse numerum | 2.1 |
| stellarum mobilium, solere autem eodem tempore et | |
| has apparere et cometen, ex quo manifestum fit | |
| non illarum coitu fieri cometen sed proprium esse | |
| et sui iuris. | 5 |
| Etiamnunc frequenter stella sub altioris | 3.1 |
| stellae uestigium uenit; et Saturnus aliquando supra | |
| Iouem est et Mars Venerem aut Mercurium recta | |
| linea despicit, nec tamen propter hunc illorum | |
| concursum, cum alter alterum subit, cometes fit. | 5 |
| Alioquin annis omnibus fieret; omnibus enim aliquae | |
| stellae in eodem signo simul sunt. | |
| Si cometen | 4.1 |
| faceret stella stellae superueniens, momento esse | |
| desineret. Summa enim uelocitas transeuntium est, | |
| ideoque omnis defectio siderum breuis est quia cito | |
| illa idem cursus qui admouerat abstrahit. Videmus | 5 |
| solem et lunam intra exiguum tempus, cum obscurari | |
| coeperunt, liberari: quanto celerior debet fieri in | |
| stellis digressio tanto minoribus? Atqui cometae | |
| senis mensibus manent, quod non accideret, si | |
| duarum stellarum conuentu gignerentur; illae enim | 10 |
| diu cohaerere non possunt et necesse est illas lex | |
| celeritatis suae separet. | |
| Praeterea ista nobis uicina | 5.1 |
| uidentur, ceterum interuallis ingentibus dissident; | |
| quomodo ergo potest altera stella usque ad alteram | |
| stellam ignem mittere, ita ut utraque iuncta uideatur, | |
| cum sint ingenti regione diductae? | 5 |
| Stellarum, | 6.1 |
| inquit, duarum lumen miscetur et praebet unius | |
| speciem, nempe sic quemadmodum rubicunda | |
| fit nubes solis incursu, quemadmodum uespertina | |
| aut matutina flauescunt, quemadmodum arcus alterue | 5 |
| sol uisitur. | |
| Haec omnia primum magna ui efficiun- | 7.1 |
| tur; sol enim est qui ista succendit; stellarum non | |
| est eadem potentia. Deinde nihil horum nisi infra | |
| lunam in terrarum uicinia nascitur; superiora pura | |
| et sincera sunt et coloris sui semper. | 5 |
| Praeterea, | 8.1 |
| si quid tale accideret, non haberet moram sed extin- | |
| gueretur cito, sicut coronae quae solem lunamue | |
| cingunt intra breuissimum spatium exolescunt; | |
| ne arcus quidem diu perseuerat. Si quid esset tale | 5 |
| quo medium inter duas stellas spatium confunde- | |
| retur, aeque cito dilaberetur; utique non in tantum | |
| maneret quantum morari cometae solent. Stellis | |
| intra signiferum cursus est; hunc premunt gyrum. | |
| At cometae ubique cernuntur; non magis certum | 10 |
| est illis tempus quo appareant quam locus ullus | |
| ultra quem non exeant. |