| Aduersus haec ab Artemidoro illa dicuntur: | 7.13.1.1 |
| non has tantum stellas quinque discurrere, sed has | |
| solas obseruatas esse; ceterum innumerabiles ferri | |
| per occultum aut propter obscuritatem luminis nobis | |
| ignotas aut propter circulorum positionem talem ut | 5 |
| tunc demum cum ad extrema eorum uenere uisantur. | |
| Ergo intercurrunt quaedam stellae, ut ait, nobis | |
| nouae, quae lumen suum constantibus misceant et | |
| maiorem quam stellis mos est porrigant ignem. | |
| Hoc ex his quae mentitur leuissimum est. Tota eius | 2.1 |
| enarratio mundi mendacium impudens est. Nam, si illi | |
| credimus, summa caeli ora solidissima est, in modum | |
| tecti durata et alti crassique corporis, quod atomi | |
| congestae coaceruataeque fecerunt. | 5 |
| Huic proxima | 3.1 |
| superficies ignea est, ita compacta ut solui uitiarique | |
| non possit; habet tamen spiramenta quaedam et | |
| quasi fenestras per quas ex parte exteriore mundi | |
| influant ignes, non tam magni ut interiora contur- | 5 |
| bent, qui rursus ex mundo in exteriora labuntur; | |
| itaque haec quae praeter consuetudinem apparent | |
| influxerunt ex illa <ultra> mundum iacente materia. |