| Soluere ista quid aliud est quam manum | 7.14.1.1 |
| exercere et in uentum iactare brac<c>hia? Velim | |
| tamen mihi dicat iste, qui mundo tam firma lacu- | |
| naria imposuit, quid sit quare credamus illi tantam | |
| esse crassitudinem caeli. Quid fuit quod illo tam | 5 |
| solida corpora adduceret et ibi detineret? | |
| Deinde, | 2.1 |
| quod tantae crassitudinis est, necesse est et magni | |
| ponderis sit; quomodo ergo in summo manent | |
| grauia? Quomodo illa moles non descendit et se | |
| onere suo frangit? Fieri enim non potest ut tanta | 5 |
| uis ponderis quantam ille substituit pendeat et | |
| leuibus innixa sit. | |
| Ne illud quidem potest dici | 3.1 |
| extrinsecus esse aliqua retinacula quibus cadere | |
| prohibeatur, nec rursus de medio aliquid esse oppo- | |
| siti quod imminens corpus excipiat ac fulciat. Illud | |
| etiamnunc nemo dicere audebit mundum ferri per | 5 |
| immensum et cadere quidem, sed non apparere an | |
| cadat, quia praecipitatio eius aeterna est, nihil | |
| habens nouissimum in quod incurrat. | |
| Hoc quidam | 4.1 |
| de terra dixerunt, cum rationem nullam inuenirent | |
| propter quam pondus in aere staret; fertur, inquiunt, | |
| semper, sed non apparet an cadat, quia infinitum | |
| est in quod cadit. | 5 |
| Quid est deinde quo probes non quinque tantum | |
| stellas moueri sed multas esse et in multis mundi | |
| regionibus? Aut, si hoc sine ullo probabili argu- | |
| mento licet respondere, quid est quare non aliquis | |
| aut omnes stellas moueri aut nullam dicat? Prae- | 10 |
| terea nihil te adiuuat ista stellarum passim euntium | |
| turba. Nam, quo plures fuerint, saepius in aliquas inci- | |
| dent; rari autem cometae, et ob hoc mirabiles sunt. |