| Quid quod testimonium dicet contra te | 7.15.1.1 |
| omnis aetas, quae talium stellarum exortus et ad- | |
| notauit et posteris tradidit? Post mortem Demetrii | |
| Syriae regis, cuius Demetrius et Antiochus liberi | |
| fuere, paulo ante Achaicum bellum cometes effulsit | 5 |
| non minor sole. Primo igneus ac rubicundus orbis | |
| fuit clarumque lumen emittens, quanto uinceret | |
| noctem; deinde paulatim magnitudo eius districta | |
| est et euanuit claritas; nouissime totus intercidit. | |
| Qu<ot> ergo coire stellas oportet, ut tantum corpus | 10 |
| efficiant? Mille in unum licet congreges, numquam | |
| hunc habitum solis aequabunt. | |
| Attalo regnante | 2.1 |
| initio cometes modicus apparuit; deinde sustulit | |
| se diffuditque et usque in aequinoctialem circulum | |
| uenit, ita ut illam plagam caeli cui lactea nomen est | |
| in immensum extentus aequaret. Qu<ot> ergo conue- | 5 |
| nisse debent erraticae, ut tam longum caeli tractum | |
| occuparent igne continuo? |