| Contra argumenta dictum est, contra | 7.16.1.1 |
| testes dicendum est. Nec magna molitione de- | |
| trahenda est auctoritas Ephoro: historicus est. Qui- | |
| dam incredibilium relatu commendationem parant | |
| et lectorem, aliud acturum si per cotidiana ducetur, | 5 |
| miraculo excitant; quidam creduli, quidam negle- | |
| gentes sunt; quibusdam mendacium obrepit, qui- | |
| busdam placet; illi non euitant, hi appetunt. | |
| Haec in commune de tota natione, quae approbari | 2.1 |
| opus suum et fieri populare non putat posse, nisi illud | |
| mendacio aspersit. Ephorus uero non est religio- | |
| sissimae fidei; saepe decipitur, saepe decipit. Sicut | |
| hunc cometen, qui omnium mortalium oculis custo- | 5 |
| ditus est, quia ingentis rei traxit euentum, cum | |
| Helicen et Burin ortu suo merserit, ait il<ico> disces- | |
| sisse in duas stellas, quod praeter illum nemo tra- | |
| didit. | |
| Quis enim posset obseruare illud momentum | 3.1 |
| quo cometes solutus et in duas partes redactus est? | |
| Quomodo autem, si est qui uiderit cometen in duas | |
| dirimi, nemo uidit fieri ex duabus? Quare autem | |
| non adiecit in quas stellas diuisus sit, cum aliqua | 5 |
| ex quinque stellis esse debuerit? |