| Apollonius Myndius in diuersa opinione | 7.17.1.1 |
| est. Ait enim cometen non unum ex multis erraticis | |
| effici, sed multos cometas erraticos esse. Non est | |
| inquit, species falsa nec duarum stellarum confinio | |
| ignis extentus, sed proprium sidus cometae est, | 5 |
| sicut solis ac lunae. Talis illi forma est, non in rotun- | |
| dum restricta, sed procerior et in longum producta. | |
| Ceterum non est illi palam cursus; altiora mundi | 2.1 |
| secat et tunc demum apparet cum in imum cursus | |
| sui uenit. Nec est quod putemus eundem uisum esse | |
| sub Claudio quem sub Augusto uidimus, nec hunc | |
| qui sub Nerone Caesare apparuit et cometis detraxit | 5 |
| infamiam illi similem fuisse qui post excessum diui | |
| Iulii ludis Veneris Genetricis circa undecimam | |
| horam diei emersit. | |
| Multi uariique sunt, dispares | 3.1 |
| magnitudine, dissimiles colore; aliis rubor est sine | |
| ulla luce, aliis candor et purum liquidumque lumen, | |
| aliis flamma et haec non sincera nec tenuis sed | |
| multum circa se uoluens fumidi ardoris. Cruenti | 5 |
| quidam, minaces, qui omen prae se futuri sanguinis | |
| ferunt. Hi minuunt augentque lumen suum, quemad- | |
| modum alia sidera, quae clariora, cum descendere, sunt | |
| maioraque, quia ex loco propiore uisuntur, minora, | |
| cum redeunt, et obscuriora, quia abducunt se longius. | 10 |