| Aduersus haec protinus respondetur non | 7.18.1.1 |
| idem accidere in cometis quod in ceteris. Cometae | |
| enim, quo primum die apparuerunt, maximi sunt. | |
| Atqui deberent crescere, quo propius accederent; | |
| nunc autem manet illis prima facies, donec incipiant | 5 |
| extingui. Deinde, quod aduersus priores, etiam | |
| aduersus hunc dicitur: si erraret cometes essetque | |
| sidus, intra signiferi terminos moueretur, intra quos | |
| omne sidus cursus suos colligit. | |
| Numquam apparet | 2.1 |
| stella per stellam; acies nostra non potest per medium | |
| sidus exire, ut per illud superiora perspiciat. Per | |
| cometen autem non aliter quam per nubem ulte- | |
| riora cernuntur; ex quo apparet illum non esse | 5 |
| sidus sed leuem ignem ac tumultuarium. |