| Zenon noster in illa sententia est. Congruere | 7.19.1.1 |
| iudicat stellas et radios inter se committere; hac | |
| societate luminis existere imaginem stellae longioris. | |
| Ergo quidam nullos esse cometas existimant sed | |
| speciem illorum per repercussionem uicinorum siderum | 5 |
| aut per coniunctionem cohaerentium reddi. | |
| Quidam | 2.1 |
| aiunt esse quidem, sed habere cursus suos et post | |
| certa lustra in conspectum mortalium exire; | |
| quidam esse quidem, sed non quibus siderum nomen | |
| imponas, quia dilabuntur nec diu durant et exigui | 5 |
| temporis mora dissipantur. |