| In hac sententia sunt plerique nostrorum | 7.20.1.1 |
| nec id putant ueritati repugnare. Videmus enim in | |
| sublimi uaria ignium concipi genera et modo caelum | |
| ardere, modo | |
| Longos a tergo flammarum albescere tractus, | 5 |
| modo faces cum igne uasto rapi. Iam ipsa fulmina, | |
| etiamsi uelocitate mira simul et praestringunt aciem | |
| et relinquunt, ignes sunt aeris triti et impetu inter | |
| se maiore collisi: ideo ne resistunt quidem, sed | |
| expressi fluunt et protinus pereunt. | 10 |
| Alii uero ignes | 2.1 |
| diu manent nec ante discedunt quam consumptum | |
| est omne quo pascebantur alimentum. Hoc loco sunt | |
| illa a Posidonio scripta miracula, columnae clipeique | |
| flagrantes aliaeque insigni nouitate flammae. Quae | 5 |
| non aduerterent animos, si ex consuetudine et lege | |
| decurrerent; ad haec stupent omnes quae repen- | |
| tinum ex alto ignem efferunt, siue emicuit aliquid et | |
| fugit, siue compresso aere et in ardorem coacto loco | |
| miraculi stetit. | 10 |
| Quid ergo? Non aliquando lacuna | 3.1 |
| <se>cedentis retro aetheris patuit et uastum in concauo | |
| lumen? Exclamare posset: 'Quid hoc est? | |
| medium uideo discedere caelum | |
| Palantesque polo stellas', | 5 |
| quae aliquando non expectata nocte fulserunt et per | |
| medium eruperunt diem. Sed alia huius rei ratio est. | |
| Quare alieno tempore appareant in aere, quas esse, | |
| etiam cum latent, constat? | |
| Multos cometas non | 4.1 |
| uidemus, quia obscurantur radiis solis; quo deficiente | |
| quondam cometen apparuisse, quem sol uicinus ob- | |
| texerat, Posidonius tradit. Saepe autem, cum occidit | |
| sol, sparsi ignes non procul ab eo uidentur. Videlicet | 5 |
| ipsa stella sole perfunditur et ideo aspici non | |
| potest; com<ae> autem radios solis effugiunt. |