| Placet ergo nostris cometas, sicut faces, | 7.21.1.1 |
| sicut tubas trabesque et alia ostenta caeli, denso aere | |
| creari. Ideo circa septentrionem frequentissime appa- | |
| rent quia illic plurimum est aeris pigri. | |
| Quare ergo | 2.1 |
| non stat cometes sed procedit? Dicam. Ignium modo | |
| alimentum suum sequitur; quamuis enim illi ad | |
| superiora nisus sit, tamen deficiente materia retro | |
| iens ipse descendit. In aere quoque non dextram | 5 |
| laeuamque premit partem,—nulla est enim illi | |
| uia,—sed, qua illum uena pabuli sui duxit, illa | |
| repit nec ut stella procedit sed ut ignis pascitur. | |
| Quare ergo per longum tempus apparet et non cito | 3.1 |
| extinguitur? Sex enim mensibus hic quem nos | |
| Neronis principatu laetissimo uidimus spectandum | |
| se praebuit, in diuersum illi Claudiano circumactus. | |
| Ille enim a septentrione in uerticem surgens orientem | 5 |
| petiit semper obscurior; hic ab eadem parte coepit | |
| sed in occidentem tendens ad meridiem flexit et ibi | |
| se subduxit oculis. | |
| Videlicet ille <f>umidiora habuit | 4.1 |
| et aptiora ignibus, quae persecutus est; huic rursus | |
| uberior fuit et plenior regio, huc itaque descendit | |
| inuitante materia, non itinere. Quod apparet duobus | |
| quos spectauimus fuisse diuersum, cum hic in dex- | 5 |
| trum motus sit, ille in sinistrum. Omnibus autem | |
| <quinque> stellis in eandem partem cursus est, id | |
| est contrarius mundo. Hic enim ab ortu uoluitur | |
| in occasum, illae ab occasu in ortum eunt, et ob | |
| hoc duplex iis motus est, ille quo eunt et hic quo | 10 |
| auferuntur. |