| Ego nostris non assentior. Non enim | 7.22.1.1 |
| existimo cometen subitaneum ignem sed inter aeterna | |
| opera naturae. Primum, quaecumque aer creat, breuia | |
| sunt; nascuntur enim in re fugaci et mutabili. Quo- | |
| modo potest aliquid in aere idem diu permanere, | 5 |
| cum ipse aer numquam idem diu maneat? Fluit | |
| semper et breuis illi quies est; intra exiguum momen- | |
| tum in alium quam in quo fuerat statum uertitur, | |
| nunc pluuius, nunc serenus, nunc inter utrumque | |
| uarius. Nubes, quae illi familiarissimae sunt, in | 10 |
| quas coit et ex quibus soluitur, modo congregantur, | |
| modo digeruntur, numquam immotae iacent. Fieri | |
| non potest ut ignis certus in corpore uago sedeat et | |
| tam pertinaciter haereat quam qu<em> natura, ne | |
| umquam excuter<e>tur, aptauit. | 15 |
| Deinde, si alimento | 2.1 |
| suo haereret, semper descenderet,—eo enim crassior | |
| est aer quo terris propior;—numquam cometes | |
| in imum usque demittitur neque appropinquat solo. |