| Etiamnunc ignis aut <it> quo illum natura | 7.23.1.1 |
| sua ducit, id est sursum, aut eo quo trahit materia | |
| cui adhaesit et quam depascitur; nullis ignibus ordi- | |
| nariis et caelestibus iter flexum est. Sideris proprium | |
| est ducere orbem. Atqui hoc an cometae alii fecerunt? | 5 |
| Nescio; duo nostra aetate fecerunt. | |
| Deinde omne | 2.1 |
| quod causa temporalis accendit cito intercidit; sic | |
| faces ardent, dum transeunt; sic fulmina in unum | |
| ualent ictum; sic quae transuersae dicuntur stellae | |
| cadentes praeteruolant et secant aera. Nullis ignibus | 5 |
| nisi in suo mora est, illis dico diuinis quos habet | |
| mundus aeternos, quia partes eius sunt et opera. | |
| Hi autem agunt aliquid et uadunt et tenorem suum | |
| seruant paresque sunt. Non alternis diebus maiores | |
| minoresue fierent, si ignis esset collecticius et ex | 10 |
| aliqua causa repentinus? Minor enim esset ac maior, | |
| prout plenius aleretur aut malignius. | |
| Dicebam | 3.1 |
| modo nihil diuturnum esse quod exarsit aeris uitio. | |
| Nunc amplius adicio: morari ac stare nullo modo | |
| potest. Nam et fax et fulmen et stella transcurrens | |
| et quisquis alius est ignis aere expressus in fuga est | 5 |
| nec apparet, nisi dum cadit. Cometes habet suam | |
| sedem et ideo non cito expellitur sed emetitur | |
| spatium suum, nec extinguitur sed excedit. |