| —Si erratica, inquit, stella esset, in signi- | 7.24.1.1 |
| fero esset.—Quis unum stellis limitem ponit? Quis | |
| in angustum diuina compellit? Nempe haec ipsa | |
| sidera quae sola moueri creditis alios et alios circulos | |
| habent; quare ergo non aliqua sint quae in proprium | 5 |
| iter et ab istis remotum secesserint? Quid est | |
| quare in aliqua parte caeli peruium non sit? | |
| Quod | 2.1 |
| si iudicas non posse ullam stellam, nisi signiferum | |
| attigit, uadere, cometes potest sic alium habere | |
| circulum ut in hunc tamen parte aliqua sui incidat; | |
| quod fieri non est necessarium, sed potest. Vide ne | 5 |
| hoc magis deceat magnitudinem mundi ut in multa | |
| itinera diuisus <uigeat> nec unam deterat semitam, | |
| ceteris partibus torpeat. | |
| Credis autem in hoc | 3.1 |
| maximo et pulcherrimo corpore, inter innumerabiles | |
| stellas quae noctem decore uario distinguunt, quae | |
| minime uacuam et inertem esse patiuntur, quinque | |
| solas esse quibus exercere se liceat, ceteras stare | 5 |
| fixum et immobilem populum? |