| Si quis hoc loco me interrogauerit: | 7.25.1.1 |
| Quare ergo non, quemadmodum quinque stellarum, | |
| ita harum obseruatus est cursus?—huic ego respon- | |
| debo: multa sunt quae esse concedimus; qualia | |
| sunt? ignoramus. | 5 |
| Habere nos animum, cuius | 2.1 |
| imperio et impellimur et reuocamur, omnes fate- | |
| buntur; quid tamen sit animus ille rector domi- | |
| nusque nostri, non magis tibi quisquam expediet | |
| quam ubi sit. Alius illum dicet spiritum esse, alius | 5 |
| concentum quendam, alius uim diuinam et dei | |
| partem, alius tenuissimum animae, alius incor- | |
| poralem potentiam; non deerit qui sanguinem dicat, | |
| qui calorem. Adeo animo non potest liquere de ceteris | |
| rebus ut adhuc ipse se quaerat. | 10 |
| Quid ergo miramur | 3.1 |
| cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum | |
| teneri legibus certis nec initia illorum finesque note- | |
| cere, quorum ex ingentibus interuallis recursus est? | |
| Nondum sunt anni mille quingenti ex quo Graecia | 5 |
| stellis numeros et nomina fecit, | |
| multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum | |
| nouerunt caelum, quae nondum sciunt cur luna | |
| deficiat, quare obumbretur. Haec apud nos quoque | |
| nuper ratio ad certum perduxit. | 10 |
| Veniet tempus | 4.1 |
| quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et | |
| longioris aeui diligentia. Ad inquisitionem tantorum | |
| aetas una non sufficit, ut tota caelo uacet; quid quod | |
| tam paucos annos inter studia ac uitia non aequa | 5 |
| portione diuidimus? Itaque per successiones ista | |
| longas explicabuntur. | |
| Veniet tempus quo posteri | 5.1 |
| nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Harum | |
| quinque stellarum, quae se ingerunt nobis, quae | |
| alio atque alio occurrentes loco curiosos nos esse | |
| cogunt, qui matutini uespertinique ortus sint, quae | 5 |
| stationes, quando in rectum ferantur, quare agantur | |
| retro, modo coepimus scire; utrum mergeretur | |
| Iupiter an occideret an retrogradus esset,—nam | |
| hoc illi nomen imposuere cedenti,—ante paucos | |
| annos didicimus. | 10 |
| Inuenti sunt qui nobis dicerent: 'Erratis, quod | 6.1 |
| ullam stellam aut supprimere cursum iudicatis aut | |
| uertere. Non licet stare caelestibus nec auerti; | |
| prodeunt omnia; ut semel missa sunt, uadunt; | |
| idem erit illis cursus qui sui finis. Opus hoc aeternum | 5 |
| irreuocabiles habet motus; qui si quando consti- | |
| terint, alia aliis incident, quae nunc tenor et aequa- | |
| litas seruat.' | |
| Quid est ergo cur aliqua redire uidean- | 7.1 |
| tur? Solis occursus speciem illis tarditatis imponit | |
| et natura uiarum circulorumque sic positorum ut | |
| certo tempore intuentes <fal>lant; sic naues, quamuis | |
| plenis uelis eant, uidentur tamen stare. Erit qui | 5 |
| demonstret aliquando in quibus cometae partibus | |
| currant, cur tam seducti a ceteris errent, quanti | |
| qualesque sint. Contenti simus inuentis; aliquid | |
| ueritati et posteri conferant. |