| —Per stellas, inquit, ulteriora non cer- | 7.26.1.1 |
| nimus; per cometas aciem transmittimus.—Primum | |
| si fit istud, non in ea parte fit qua sidus ipsum est | |
| spissi ignis ac solidi, sed qua rarus splendor excurrit | |
| et in crines dispergitur; per interualla ignium, non | 5 |
| per ipsos uides. | |
| —Stellae, inquit, omnes rotundae sunt, cometae | 2.1 |
| porrecti; ex quo apparet stellas non esse.—Quis | |
| enim tibi concedit cometas longos esse? Quorum | |
| natura quidem, ut ceterorum siderum, globus est, | |
| ceterum fulgor extenditur. Quemadmodum sol radios | 5 |
| suos longe lateque dimittit, ceterum ipsi alia est | |
| forma, alia ei quod ex ipso fluit lumini, sic come- | |
| tarum corpus ipsum corrotundatur, splendor autem | |
| longior quam ceterorum siderum apparet. |