| Quare? inquis. Dic tu mihi prius quare | 7.27.1.1 |
| luna dissimillimum soli lumen accipiat, cum accipiat | |
| a sole; quare modo rubeat, modo palleat; quare | |
| liuidus illi et ater color sit, cum conspectu solis | |
| excluditur. | 5 |
| Dic mihi quare omnes stellae inter se | 2.1 |
| dissimilem habeant aliquatenus faciem, diuersis- | |
| simam soli. Quomodo nihil prohibet ista sidera esse, | |
| quamuis similia non sint, sic nihil prohibet cometas | |
| aeternos esse et sortis eiusdem cuius cetera, etiamsi | 5 |
| faciem illis non habent similem. | |
| Quid porro? | 3.1 |
| Mundus ipse, si consideres illum, nonne ex diuersis | |
| compositus est? Quid est quare in Leone sol semper | |
| ardeat et terras aestibus torreat, in Aquario astringat | |
| hiemem, flumina gelu claudat? Et hoc tamen et | 5 |
| illud sidus eiusdem condicionis est, cum effectu et | |
| natura dissimile sit. Intra breuissimum tempus Aries | |
| extollitur, Libra tardissime <emergit>; et hoc tamen | |
| sidus et illud eiusdem naturae est, cum illud exiguo | |
| tempore ascendat, hoc diu proferatur. | 10 |
| Non uides | 4.1 |
| quam contraria inter se elementa sint? Grauia et | |
| leuia sunt, frigida et calida, umida et sicca; tota | |
| haec mundi concordia ex discordibus constat. Negas | |
| cometen stellam esse, quia forma eius non respondeat | 5 |
| ad exemplar nec sit ceteris similis? Vides enim: | |
| simillima est illa quae tricesimo anno reuertitur ad | |
| locum suum huic quae intra annum reuisit sedem | |
| suam. | |
| Non ad unam natura formam opus suum | 5.1 |
| praestat, sed ipsa uarietate se iactat. Alia maiora, | |
| alia uelociora aliis fecit, alia ualidiora, alia tempe- | |
| ratiora; quaedam eduxit a turba, ut singula et | |
| conspicua procederent, quaedam in gregem misit. | 5 |
| Ignorat naturae potentiam qui illi non putat ali- | |
| quando licere, nisi quod saepius fecit. | |
| Cometas | 6.1 |
| non frequenter ostendit, attribuit illis alium locum, | |
| alia tempora, dissimiles ceteris motus; uoluit et | |
| his magnitudinem operis sui colere. Quorum for- | |
| mosior facies est quam ut fortuitam putes, siue | 5 |
| amplitudinem eorum consideres, siue fulgorem qui | |
| maior est ardentiorque quam ceteri<s>. Facies uero | |
| habet insigne quiddam et singulare, non in angustum | |
| coniecta et artata, sed dimissa liberius et multarum | |
| stellarum amplexa regionem. | 10 |