| Aristoteles ait cometas significare | 7.28.1.1 |
| tempestatem et uentorum intemperantiam atque | |
| imbrium. Quid ergo? Non iudicas sidus esse quod | |
| futura denuntiat? Non enim sic hoc tempestatis | |
| signum est quomodo futurae pluuiae | 5 |
| Scintillare oleum et putres concrescere fungos, | |
| aut quomodo indicium est saeuituri maris, si | |
| marinae | |
| In sicco ludunt fulicae notasque paludes | |
| Deserit atque altam supra uolat ardea nubem, | 10 |
| sed sic quomodo aequinoctium in calorem frigusque | |
| flectentis anni, quomodo illa quae Chaldaei canunt, | |
| quid stella nascentibus triste laetumue constituat. | |
| Hoc ut scias ita esse, non statim cometes ortus | 2.1 |
| uentos et pluuias minatur, ut Aristoteles ait, sed | |
| annum totum suspectum facit; ex quo apparet | |
| illum non ex proximo quae in proximum daret signa | |
| traxisse, sed habere reposita et comprensa legibus | 5 |
| mundi. | |
| Fecit hic cometes qui Paterculo et Vopisco | 3.1 |
| consulibus apparuit, quae ab Aristotele Theophras- | |
| toque sunt praedicta; fuerunt enim maximae et | |
| continuae tempestates ubique, at in Achaia Mace- | |
| doniaque urbes terrarum motibus prorutae sunt. | 5 |