| —Tarditas, inquit, illorum argumentum | 7.29.1.1 |
| est grauiores esse multumque in se habere terreni. | |
| Ipse praeterea cursus; fere enim compelluntur in | |
| cardines.—Utrumque falsum est. De priore dicam | |
| prius.—<Omnia> quae tardius feruntur grauia sunt.— | 5 |
| Quid ergo? Stella Saturni, quae ex omnibus iter | |
| suum lentissime efficit, grauis est? Atqui leuitatis | |
| argumentum habet quod supra ceteras est. | |
| —Sed | 2.1 |
| maiore, inquis, ambitu circuit nec tardius it quam | |
| ceterae sed longius.—Succurrat tibi idem me de | |
| cometis posse dicere, etiamsi segnior illis cursus sit. | |
| Sed mendacium est ire eos tardius, nam intra sextum | 5 |
| mensem dimidiam partem caeli transcurrit hic | |
| proximus, prior intra pauciores menses recepit se. | |
| —Sed quia graues sunt, inferius deferuntur.— | 3.1 |
| Primum non defertur quod circumfertur. Deinde | |
| hic proximus a septentrione motus sui initium fecit | |
| et per occidentem in meridiana peruenit erigensque | |
| cursum suum oblituit, alter ille Claudianus, a septen- | 5 |
| trione primum uisus, non desiit in rectum assidue | |
| celsior ferri, donec excessit. | |
| Haec sunt quae aut alios mouere ad cometas | |
| pertinentia aut me. Quae an uera sint, dii sciunt, | |
| quibus est scientia ueri. Nobis rimari illa et con- | 10 |
| iectura ire in occulta tantum licet, nec cum fiducia | |
| inueniendi nec sine spe. |