Egregie Aristoteles ait numquam nos 7.30.1.1
uerecundiores esse debere quam cum de diis agitur.
Si intramus templa compositi, si ad sacrificium acces-
suri uultum submittimus, togam adducimus, si
in omne argumentum modestiae fingimur, quanto 5
hoc magis facere debemus, cum de sideribus de
stellis de deorum natura disputamus, ne quid temere,
ne quid impudenter aut ignorantes affirmemus, aut
scientes mentiamur!
  Nec miremur tam tarde erui quae tam alte 2.1
iacent. Panaetio et his qui uideri uolunt cometen
non esse ordinarium sidus sed falsam sideris faciem
diligenter tractandum est an aeque omnis pars anni
edendis cometis satis apta sit, an omnis caeli regio 5
idonea in qua creentur, an, quacumque ire, ibi etiam
concipi possint, et cetera. Quae uniuersa tolluntur,
cum dico illos non fortuitos esse ignes sed intextos
mundo, quos non frequenter educit sed in occulto
mouet. 10
  Quam multa praeter hos per secretum eunt 3.1
numquam humanis oculis orientia! Neque enim
omnia deus homini fecit. Quota pars operis tanti
nobis committitur? Ipse qui ista tractat, qui condidit,
qui totum hoc fundauit deditque circa se, maiorque 5
est pars sui operis ac melior, effugit oculos; cogi-
tatione uisendus est.
Multa praeterea cognata 4.1
numini summo et uicinam sortita potentiam obscura
sunt aut fortasse, quod magis mireris, oculos nostros
et implent et effugiunt, siue illis tanta subtilitas est
quantam consequi acies humana non possit, siue 5
in sanctiore secessu maiestas tanta delituit et regnum
suum, id est se, regit, nec ulli dat aditum nisi animo.
Quid sit hoc sine quo nihil est scire non possumus,
et miramur si quos igniculos parum nouimus, cum
maxima pars mundi, deus, lateat! 10
Quam multa 5.1
animalia hoc primum cognouimus saeculo, quam
multa negotia ne hoc quidem! Multa uenientis
aeui populus ignota nobis sciet; multa saeculis tunc
futuris cum memoria nostri exoleuerit reseruantur. 5
Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat
omnis mundus habeat.
Non semel quaedam sacra 6.1
traduntur: Eleusin seruat quod ostendat reuisentibus;
rerum natura sacra sua non semel tradit. Initiatos
nos credimus, in uestibulo eius haeremus. Illa arcana
non promiscue nec omnibus patent; reducta et 5
interiore sacrario clausa sunt, ex quibus aliud haec
aetas, aliud quae post nos subibit aspiciet.