| Quando ergo ista in notitiam nostram | 7.31.1.1 |
| perducentur? Tarde magna proueniunt, utique si | |
| labor cessat. Id quod unum toto agimus animo, | |
| nondum perfecimus ut pessimi essemus; adhuc in | |
| processu uitia sunt. Inuenit luxuria aliquid noui, in | 5 |
| quod insaniat; inuenit impudicitia nouam contu- | |
| meliam sibi; inuenit deliciarum dissolutio et tabes | |
| aliquid adhuc tenerius molliusque, quo pereat. | |
| Nondum satis robur omne proiecimus; adhuc quic- | 2.1 |
| quid est boni moris extinguimus. Leuitate et poli- | |
| tura corporum muliebres munditias antecessimus, | |
| colores meretricios matronis quidem non induendos | |
| uiri sumimus, tenero et molli ingressu suspendimus | 5 |
| gradum,—non ambulamus sed incedimus,— | |
| exornamus anulis digitos, in omni articulo gemma | |
| disponitur. | |
| Cotidie comminiscimur per quae uiri- | 3.1 |
| litati fiat iniuria, ut traducatur, quia non potest exui; | |
| alius genitalia excidit, alius in obscenam ludi partem | |
| fugit et, locatus ad mortem, infame armatu<rae | |
| ge>nus in quo morbum suum exerceat legit. | 5 |